carmina libraria Hesiodi georgicorum liber per Nicolaum de Valle conversus

Testo base di riferimento: Lipsiae, Thanner, 1499


Pio II Pontifici Maximo Nicolaus de Vale

 

Si vacat Aenea rerum dignissime praesul

      Grataque sunt animo carmina nostra tuo.

Perlege quod quondam dulci modulatus avena

      In latios ausus vertere Graeca modos

5

Ascraei inspicies ********* poetae

      Graecia quo quondam floruit Hesiodo

Sic fuerant (fateror) plectro meliore canebat

      Sic opus ingenii quippe senilis erat

At quia nonnullos tam magna superbia vates

10

      Elevat ut nullo Graeca in honore putent.

Sum tamen hoc ausus bis septem et quattuor annis

      Dum mea labuntur lustra trahente dea.